- HENETI
- I.HENETIPaphlagoniae pop. quorum equi in pretio. Phaedra in Euri pidis Hippolyto, v. 230.Εἴτε γενοίμαν εν σοῖς δαπέδοιςΠώλους Ε῾νέτας δαμαζομεν´α.Et Chorus v. 1131. de Hippolyto iam fato functo:Οὐκ ἔτι συζυγίανΠώλων Ε῾νετάν ἐπιβάσῃ.Ubi Scholiastes: Ε῾νετᾶν, Παφλαγονικῶν. Ε῾νετοὶ γὰρ ἔθνος Παφλαγονίας. At Hesych. aliter: Ε῾νετίδας, πώλους ςτεφανοφόρους, ἀπὸ τῆς περὶ τὸν Α᾿δρίαν Ε῾νετίδος, διαφέρουϚι γὰρ ενεῖ. Quibus consentiunt haec Strab. l. 5. p. 212. ubi de Italiae Venetis; καὶ Διονύσιος ὁ τῆς Σικελίας τύραννος, εντεῦθεν τὸ ἱπποτροφεῖον συνεςτήσατο τῶ άθλήτων ἵππων. ὥςτε καὶ ὄνομα εν τοῖς Ε῞λληϚι γενέςθαι τῆς Ε῾νετικῆς πωλείας, καὶ πολυν` χρόνον ευδοκιμῆσαι τὸ τένος. Proinde etiam Euripid. Schol. docet Πώλους Ε῾νέτας equas esse eorum Henetorum, ὁὶ Παφλαγονίαν πρότερον εἰκοῦντες, ὕςτερον ἐπὶ τὸν Α᾿δρίαν διέβησαν. Plin. l. 6. c. 2. Nic. Lloyd.II.HENETIiidem cum Vandalis quibusd. a Zemovito Polono victi, A. C. 892. quod bellum postea fil. eius Lechus, otii quam bellicae gloriae amantior, defervit. ut et Pomeranicum ac Cassubicum, similiter a patre inchoatum, Cromer. l. 2. Ab Henr. postea Leone Duce Bavariae et Sax. cui Albert. Ursus Brandeburgicus se iunxerat, post acerrimum bellum, occiso Nicoloto Rege maior pars gentis extirpata, alii in confinia Poloniae reiecti: reliquae vero dignitatibus civilibus et honestis contractibus exclusi sunt, deductis in exhaustas provincias novis e Frisia et Saxonia coloniis, sec. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.